monumenta.ch > Beda Venerabilis > 'Goliath' in 'De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, 5'
Beda, De Schematis et Tropis Sacrae Scripturae, 2, IV. De metonymia. <<<     >>> VI. De epitheto.

V. De antonomasia HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Αντονομασία est significatio vice nominis posita: ex accidentibus, videlicet, propriam significat personam; quae tribus fit modis: ab animo, a corpore, extrinsecus. Ab animo, ut, Isai. XI: Nunquid non tu percussisti superbum? A corpore, ut, I Reg. XVII: Vir spurius altitudinis sex cubitorum et palmo. Ab elatione enim animi diabolus hic intelligitur superbus. A quantitate corporis, Goliath gigas significatur. Extrinsecus quae bnf7558.40 v sumuntur in plures species dividuntur. Descendunt enim a genere, ut: Nunquid omnibus vobis dabit filius Isai agrum? A loco, ut: Auctorem seditionis sectae Nazaraeorum. Ab actu, Matth. XXVI: Qui autem tradidit eum, dedit eis signum dicens. Ab eventu, ut, Ioan. XIX: Discipulus ille quem diligebat Iesus. Per hunc tropum aliquoties et Dominus ipse demonstratur: a genere, ut, Matth. XXI: Osanna filio David; a loco, ut: Qui sedes super cherubin apparet; ab actu, quemadmodum habetur Iob VII: Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum!

bmo296.50 med6824.233

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik